

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 65: Versus 15
Et dimittetis nomen vestrum.Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judaeis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judaei crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi,Vivit Dominusscilicet.Et interficiet te.Ut vel hunc non habeatis, qui dicit,Ego sum via, veritas et vita[Joan. 14.]Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.